monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 49
{XIX} e ramis generum horum panicularum modo nucamenta squamatim compacta dependent praeterquam larici. haec abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Graeci phthiropoeon eam appellant. in eadem nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.